monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 48, 11
Multa sunt quae per omnem librum cauto moderamine de virginitate, de viduis, de nuptiis diximus. Sed brevitatis studio unum adhuc ponam testimonium, cui non reor contradicturum, nisi eum, qui aut se inimicum probare voluerit, aut vecordem. Nam cum proposuissem, quod Dominus isset ad nuptias in Cana Galilaeae, post quaedam etiam haec addidi : 'Qui enim semel ivit ad nuptias, semel docuit esse nubendum, et tunc virginitati posset officere, si nuptias post virginitatem, et viduitatis castimoniam, non in gradu tertio poneremus. Nunc autem cum Haereticorum sit damnare coniugia, et Dei spernere conditionem: quidquid de laude dixerit nuptiarum, libenter audimus. Ecclesia enim non damnat matrimonia, sed subiicit: nec abiicit, sed dispensat, sciens (sicut supra diximus) in domo magna, non solum esse vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia: et alia esse in honorem, alia in contumeliam . Et quicumque se mundaverit, eum futurum esse vas honorabile et necessarium, in omne opus bonum praeparatum.' Quidquid, inquam, de laude dixerit nuptiarum, libenter audimus. Laudari nuptias, libenter audimus, et nuptias condemnamus? Ecclesia matrimonia non damnat, sed subiicit. Velitis, nolitis, maritus subiicitur virginitati, et viduitati. Ecclesia nuptias, sed nuptias in suo opere permanentes, subiicit, non damnat, nec abiicit, sed dispensat. In potestate vestra est, si velitis secundum pudicitiae gradum scandere. Quid indignamini, si in tertio stantes, nolitis ad superiora properare?